You are on page 1of 1

Cicerone , De Oratore 2.276 Nasica ad poetam Ennium venit.

cum ad ianuam Ennium quaesivisset et serva respondisset eum in casa non esse, sensit illam domini iussu id dixisse et Ennium vero esse in casa. post paucos dies, cum Ennius ad Nasicam venisset et eum ad ianuam quaereret, Nasica ipse exclamavit se in casa non esse. tum Ennius quid? inquit ego non cognosco vocem tuam? Nasica respondit: Vae, homo es impudens! Cum ego te quaererem, servae tuae credidi te non in casa esse; none tu mihi ipsi nunc credes? Cicerone De Officiis III 38 Hinc ille Gyges inducitur a Platone (Repubblica), qui cum terra discessisset magnis quibusdam imbribus, descendit in illum hiatum aeneumque equum, ut ferunt fabulae, animadvertit, cuius in lateribus fores essent; quibus apertis corpus hominis mortui vidit magnitudine invisitata anulumque aureum in digito; quem ut detraxit, ipse induit (erat autem regius pastor), tum in concilium se pastorum recepit. Ibi cum palam eius anuli ad palmam converterat, a nullo videbatur, ipse autem omnia videbat; idem rursus videbatur, cum in locum anulum inverterat. Itaque hac oportunitate anuli usus reginae stuprum intulit eaque adiutrice regem dominum interemit, sustulit quos obstare arbitrabatur, nec in his eum facinoribus quisquam potuit videre. Sic repente anuli beneficio rex exortus est Lydiae. Marziale, Epigrammaton XI 23 Nubere Sila mihi nulla non lege1 parata est; Sed Silam nulla ducere2 lege volo. Cum tamen instaret, 'deciens3 mihi dotis in auro Sponsa dabis' dixi; 'quid minus esse potest? Nec futuam quamvis prima te nocte maritus4, Communis tecum nec mihi lectus erit5; Complectarque meam6, nec tu prohibebis, amicam, Ancillam mittes et mihi iussa tuam. Te spectante dabit nobis lasciva minister Basia, sive meus sive erit ille tuus. Ad cenam venies, sed sic divisa recumbes, Ut non tangantur pallia nostra tuis. Oscula rara dabis nobis et non dabis ultro, Nec quasi nupta dabis, sed quasi mater anus7. Si potes ista pati, si nil perferre recusas, Invenies qui te ducere, Sila, velit.

1 2

nulla non lege : a qualsiasi condizione. Ducere (in uxorem): sposare 3 Deciens: un milione di sesterzi 4 Costruisci: Nec futuam (verbo, avere rapporti) te (in) prima nocte quamvis maritus 5 Attenzione al dativo di possesso 6 E riferito ad Amicam (amante) 7 vecchia madre

You might also like