You are on page 1of 1

26/4/2014

COLORGS TEXT

THESAURUS MUSICARUM LATINARUM School of Music Indiana University Bloomington, IN 47405 (phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu) Data Entry: Andreas Giger with OCR Checked by: Elisabeth Honn Approved by: Thomas J. Mathiesen Fn and Ft: COLORGS TEXT Author: Anonymous Title: Cologne Organum Treatise Source: Hans Schmid, ed., Musica et scolica enchiriadis una cum aliquibus tractatulis adiunctis, Bayerische Akademie der Wissenschaften, Verffentlichungen der Musikhistorischen Kommission, Band 3 (Mnchen: Bayerische Akademie der Wissenschaften; C. H. Beck, 1981), 222-23. Used by permission. [-222-] Diaphoniam seu organum constat ex diatessaron symphonia naturaliter derivari. Diatessaron autem est per quartanas regiones suavis vocum commixtio. Ergo ex hac collatione una quidem principali lege producitur, ut in quartanis locis vox voci resultet. Altera autem, ut in plerisque particulis ad finem sese voces diversae coniungant. Videlicet ubi colon in finali rectore consistit, vel in lateralibus eius, id est in subsecundo ipsius aut in supersecundo. Verum ut in finalitatibus vox ad vocem apte convenire possit, tertia quoque lex accedit: quatinus ubi colon vel commatis positio ad finalem usque rectorem descendit seu in alium ex praedictis lateralibus suis, organum inferius descendere non possit quam in illum usque sonum, qui a finali rectore fuerit subsecundus. Unde fit, ut plerumque haec lex tertia primae legi obviet et hoc obstante limite organum non semper quartanas regiones obtineat. Praeterea organum tres sibi sedes constituit, ut sit organum medium, organum superius, organum inferius. Medium vocatur organum, quod moratur circa finalem rectorem, organum superius, quod circa socialem [-223-] eius superiorem, organum inferius, quod circa socialem eius inferiorem. Cum fiant singula autem organa eodem legum iure, est interdum, ubi deficientibus naturalibus spaciis tertiana et secundana etiam collatione per quaedam membra abusivum organum ponimus. Poscit autem semper organum diligenti et modesta morositate fieri, et honestissime sacris canticis adhibetur.

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/COLORGS_TEXT.html

1/1

You might also like