You are on page 1of 1

Igitur eductis Buda tormentis ac promotis castris, in quibus octo aut decem millia militum

erant, ad oppugnandum Dregelum proficiscitur. Id in praealto monte positum Pauli


archiepiscopi biennio ante vitae functi dicionis erat et a Georgio Zondio, viro acri et militari
ac collega eius, Gregorio Berfalusio custodiebatur, sed is per occasionem invisendae domus et
familiae aberat et solus Zondius domi res curabat. Cum Turcae propius adventassent, aggeres
et vineas de nocte celeriter e regione arcis perfecerunt inque eis quattuor maiora tormenta et
se colubrinas mediocres collocarunt, quibus ar sine intermissione verberari caepta est, nec
multo post turris praealta, quae portae imminebat eique praesidio erat, vi tormentorum diruta
deiectaque fuit, cuius casu Zondius Iohannem Zoltaium, legatum suum oppressum
etinctumque amisit. !aenia etiam arcis, quod vetusta debiliaque essent pilarumque ictibus
quassarentur, adeo plerisque in locis vicium fecerant, ut Zondius arcem retinere posse
desperaret. "rat haud procul Dregelo #rosffalva, $uthenorum colonia a Colomano rege, ut
diimus, olim eo deducta, in qua !artinus sacerdos sacra facere erat solitus. "um eunuchus
ad se vocatum in arcem mittit ac Zondio nunciat, ut, quum ar ab ipso retineri nullo modo
possit, eam sibi dedere non abnuat, scire se eum militarem virum e pugnacissimis esse, cuius
virtutis fortitudinisque famam a multis audivisset et ipse multis eperimentis pro comperto
eploratoque haberet, itaque sibi grave et molestum futurum, si ea ignobili in arce ei vita
amissa pereundum sit, proinde monere et hortari, ut ea dedita salvus et sospes abeat ac ad
meliora se et vitam servet. %d ea Zondius paucis respondit sibi firmum esse animi propositum
honeste potius occumbendi, quam ut ab ipso fraude circumventus in servitutem redigatur ac
catenis collum oneratus hinc inde pro mancipio venum ducatur, itaque tarde et importune
eiusmodi adferri consilia, quae sibi minime placuisse paulo post reipsa sit declaraturus. &is
dictis duos captivos Turcas e multis acciri eosque vestibus e purpurea lana preciosiore ac
pecunia donatos et dimissos eunucho dicere iubet se petere, ut duos pueros, quos sibi educare
non licuisset, in suum famulitium accipiat et ad grave !artis opus militiamque condiscendam
instruat, stare enim sententiam sibi aut arcem servare, aut moriendum esse. Dimissis ad
eunuchum sacerdote et captivis epiatis prius Christiano more criminibus pecuniam, vestes et
rem omnes et, quaecunque habebat, militaria instrumenta et vasa argentea charioremque
supellectilem in vestibulum arcis comportanda curat ibique subdita suis manibus face flammis
eurit, deinde in stabulum profectus equos militares, quos praestantes habebat, lancea
transadigit, ne iis hostes potiantur, posteaque ad arcis portam in hostes fertur, qui iam magno
impetu per muri ruinas ascensuri conspiciebantur. %d eos repellendos concurrere suos et
sclopettis rem gerere iubet multique e iis interficiuntur, dum ingredi conantur, ipse inter
primos acerrime pugnat. 'ed ab irrumpentibus magna vi ianiceris genu glande crassiore
traiicitur et in alterum genu illaesum concidit, nec tamen pugnam intermittit. Iterum autem
caput et pectus aliquot glandibus petitus derepente corruit ac praecisum eius caput ad
eunuchum fertur, quod ille una cum trunco in monte e regione arcis sito militari funere
tumulandum curavit addita hasta et veillo, ut eum foriter pugnando honestam et decoram pro
patria mortem oppetiisse testificaretur, adeo virtus vel in hoste laudabilis et gloriosa habetur.
&unc eitum habuit Zondius anteactae militiae congruum ac constantiae laude apud posteros
memorabilem, quam tamen caeteri praefecti earum arcium, in quos eunuchus eius aestatis
epedicione vires suas atque arma eercuit, minime sibi imitandum proposuissent, quum
munitiores Dregelo arces aut faeda fuga deseruissent, aut subito metu consternati non sine
summa dedecoris et ignominiae nota hostibus tradidissent.

You might also like