You are on page 1of 2

CAPUT V: De frugalitate et innocentia.

Statuam auratam nec in urbe, nec in ulla parte Italiae quisquam prius adspexit, quam a M. Acilio Glabrione equestris patri poneretur in aede Pietatis: eam autem aedem P. Cornelio Lentulo et M. Baebio Tamphilo coss. ipse dedicauerat, compos uoti factus, rege Antiocho apud Thermopylas superato.
-Statuam auratam. Tantum abest, ut solidas ex auro statuas ante Glabrionem habuerint, ut ne auro quidem obductae inuenirentur. Ipsam quoque, quam Glabrio posuit statuam, Liuius auratam uocat. Ammianus Marcellinus tenuis auri bracteis induci statuas ait. An ante imperatores solidae factae sint, non liquet. Domitiano autem et aliis ex auro solido statuas fuisse positas, testis est Sueton. Glabrio contra in honorem patris sui eiusque uictoriarum, qui Antiochum regem Philippo iuuante ex Asia pepulerit, atque Aetolos subegerat, statuam erexit: nec aureae unquam statuae erectae fuerant his, qui rem bene gessissent. Aliquando eodem loco carcer plebis fuit, in quo quum filia matrem uinctam suis uberibus aluisset, impunitas illi concessa, et locus Pietatis numini dicatus est. Compus. Aliquid deesse opinantur Pighius aliique, et addunt: quia pater compos, etc. Sed locus Liuii, quem profert, non repugnat lectioni ueteri, sed exinde apparet potius eundem M. Acilium Glabrionem aedem Pietatis et uouisse et posthaec exstructam dedicasse.

Ius ciuile per multa saecula inter sacra caerimoniaque abditum, solisque pontificibus notum, Cn. Flauius, libertino patre genitus, et scriba, cum ingenti nobilitatis indignatione factus aedilis curulis, uulgauit, ac fastos paene toto foro exposuit: qui, quum ad uisendum aegrum collegam suum ueniret, neque a nobilibus, quorum frequentia cubiculum erat completum, sedendi loco reciperetur, sellam curulem afferi iussit, et in ea et honoris pariter atque contemptus sui uindex, consedit.
-Ius ciuile. Omnis iuris interpretandi scientia et actiones primum penes collegium pontificum erant; ita posset agi, necne, pauci quondem sciebant, praeter pontifices: et populus prope per centum annos hac

consuetudine usus est. Postea quum Appius Claudius proposuisset, et ad formam redegisset has actiones, Cn. Flauius eius scriba, subreptum librum populo tradidit. Et adeo gratum fuit id munus populo, ut tribunus plebis fieret et senator et aedilis curulis. De hoc etiam Liuius.. tradit: <<Cn. Flauius ius ciuile in penetralibus repositum uulgauit, fastos in albo posuit, ut quando cum populo agi liceret, sciri posset.>> -Fastos. Libri, in quibus continebantur dies, quibus cum populo agi poterat, et quibus non liceret, a fando sunt denominati. Dies enim, quibus ad populum fari licebat, fasti, quibus non, nefasti dicti sunt. Sellam curulem. Nomen hausit [nec haesit!] uel a Curibus, ciuitate Sabinorum, unde hoc genus insignium tractum est a Romanis, sicut et toga praetexta, uel quia isti sellae rotae subiectae essent, ut in quamcumque partem impelli et uehi seu currere posset. Honoris. Honorem uindicauit, dum quem alii ei ademptum ibant, ipse sumpsit sibi,sellam curulem afferi iubendo, inque ea sedendo: contemptum sui autem uindicauit, dum nobiles illos inuidos ultus est, faciendo, quod eos ureret, eosque cogendo ut adspicerent. Nam in limine illam apposuit, ne quis illorum exire posset.

You might also like