You are on page 1of 1
568 Exymolegiarum V1 gentibus corrupta correxit, totumque Vetus Testamentum in viginti duos libros constituit, ut tot libri essent in Lege quot habebantur et litterae. 3, Apud Graecos autem bibliothecam primus instituisse Pisis. tratus creditur, Atheniensium tyrannus, quam deinceps ab Atheniensibus auctam Xerxes, incensis Athenis, evexit in Persas, longoque post tempo- re Seleucus Nicanor rursus in Graeciam rettulit. 4. Hine studium regibus urbibusque ceteris natum est conparandi volumina diversarum gentium, et per interpretes in Graecam linguam vertendi. 5. Dehinc magnus Alexander vel successores cius instruendis omnium librorum bibliothecis animum intenderunt; maxime Ptolomaeus cognomento Phi- ladelphus omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum aemularetur, non solum gentium scripturas, sed etiam et divinas litteras in bibliothecam suam contulit. Nam septuaginta milia librorum huius temporibus Alexandriae inventa sunt. 4. De interpretibus 1. Hic etiam et ab Eleazaro pontifice petens Scripturas Veteris Testamenti, in Graecam vocem ex Hebraica lingua per septuaginta interpretes transferre curavit, quas in Alexandrina bibliotheca habuit. 2. Siquidem singuli {in} singulis cellulis separati ita omnia per Spiritum sanctum interpretati sunt, ut nihil in alicuius eorum codice inventum esset quod in ceteris vel in verborum ordine discreparet. 3. Fuerunt et alii interpretes, qui ex Hebraca lingua in Graecum sacra eloquia transtu- lerunt, sicut Aquila, Symmachus et Theodotion, sicut etiam et vulgaris illa interpretatio, cuius auctor non apparet et ob hoc sine nomine interpretis Quinta Editio nuncupatur. 4. Praeterea sextam et sept editionem Origenes miro labore repperit, et cum ceteris editionibus conparavit. 5. Presbyter quoque Hieronymus trium linguarum peritus ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem Scripturas convertit, eloquen- 8 Prolomeo Il Filadelfo fue el creador de la mayor parte del sistema cientifico de la administracién de las finanzas. A él se debe la construccién de! Faro, del Musco y la Biblioteca de Alejandria. ® La leyenda habla de 72 judios —seis de cada tribu— que realizaron 1a traduccion en 72 dias. Por supuesto, en eso concuerda tambien Ia leyenda, ls version de los LXX no es una obra unitaria. E] Penfateuco se tradujo, probable- mente, bajo Ptolomeo II Filadelfo, hacia 250 a.C. Poco a poco se fue ton teaduciendo los demis ibrot det AT, baste quedar concluida la tarea hacia el 150 a.C. Til felsic tae a ial

You might also like