You are on page 1of 7

Ars grammatica de San Isidoro

Seleccin de textos I

Etym. I 3-4: de litteris communibus et de litteris latinis

Etym. I 3

Texto 1
ISIDORUS LECTORI SALUTEM. Plerique veterum sermonum differentias distinguere
studuerunt, subtilius inter verba et verba aliquid indagantes. Poetae autem gentiles necessitate
metrica confuderunt sermonum proprietates. Sicque ex his consuetudo obtinuit pleraque ab
auctoribus indifferenter accipi, quae quidem quamvis similia videantur, quadam tamen propria
inter se origine distinguuntur. De his apud Latinos Cato primus scripsit, ad cujus exemplum, ipse
paucissimas partim edidi, partim ex auctorum libris deprompsi, tibique, lector, pro delectatione
[legentium] subnotavi. (Isid., Differ., praef.)

Texto 2
Divisiones autem grammaticae artis a quibusdam triginta dinumerantur, id est, partes orationis
octo: vox articulata, littera, syllaba, pedes, accentus, positurae, notae, orthographia, analogia,
etymologia, glossae, differentiae, barbarismi, soloecismi, vitia, metaplasmi, schemata, tropi,
prosa, metra, fabulae, historiae. (Isid., Etym. 1,5,4).

Texto 3
Primordia grammaticae artis litterae communes existunt, quas librarii et calculatores sequuntur.
Quarum disciplina velut quaedam grammaticae artis infantia est; unde et eam Varro litterationem
vocat. Litterae autem sunt indices rerum, signa verborum, quibus tanta vis est, ut nobis dicta
absentium sine voce loquantur. Verba enim per oculos non per aures introducunt. (Isid. Etym.
1,3,1)

Ergo utilitas numerandi magna necessitate animadversa est. Quibus duobus repertis, nata est illa
librariorum et calculonum professio, velut quaedam grammaticae infantia, quam Varro
litterationem vocat: graece autem quomodo appelletur, non satis in praesentia recolo. (Aug., De
ord. 2,12,35).

Texto 4
Litterae autem dictae quasi legiterae, quod iter legentibus praestent, vel quod in legendo
iterentur. (Isid., etym. 1,3,3).

quae ideo dictae sunt litterae, quod legentibus iter praebeant, vel quod in legendo iterentur, quasi
legiterae. (Serv., Comm. in artem Donati, GLK IV 421,2).

Littera dicta quasi legitera, eo quod legentibus iter praestet. (Serg., GLK VII, 538,5).

Texto 5
Litterae Latinae et Graecae ab Hebraeis videntur exortae. Apud illos enim prius dictum est aleph,
deinde ex simili enuntiatione apud Graecos tractum est alpha, inde apud Latinos A. Translator
enim ex simili sono alterius linguae litteram condidit, ut nosse possimus linguam Hebraicam
omnium linguarum et litterarum esse matrem. Sed Hebraei viginti duo elementa litterarum
secundum Veteris Testamenti libros utuntur; Graeci vero viginti quattuor. Latini enim inter
utramque linguam progredientes viginti tria elementa habent. (Isid., etym. 1,3,4)

sciamus in Hebraeo ipsum Latinum esse sermonem, et propterea a nobis ita ut in Hebraeo erat,
positum: ut nosse possimus linguam Hebraicam omnium linguarum esse matricem, quod non est
hujus temporis disserere. (Hieron., in Sophoniam, 3,14) (PL 25,1384)

Texto 6

1
Hebraeorum litteras a Lege coepisse per Moysen: Syrorum autem et Chaldaeorum per Abraham.
Unde et cum Hebraeis et numero et sono concordant, solis characteribus discrepant.
Aegyptiorum litteras Isis regina, Inachis filia, de Graecia veniens in Aegyptum, repperit et
Aegyptiis tradidit. (Isid., etym. 1,3,5).

Quid autem sapientiae esse potuit in Aegypto, antequam eis Isis, quam mortuam tanquam deam
magnam colendam putaverunt, litteras traderet? Isis porro Inachi filia fuisse proditur, qui primus
regnare coepit Argivis, quando Abrahae jam nepotes reperiuntur exorti. (August., civit. Dei,
18,37)

Texto 7
Litteras semper arbitror Assyrias fuisse, sed alii apud Aegyptios a Mercurio, ut Gellius, alii apud
Syros repertas volunt, utrique in Graeciam attulisse e Phoenice Cadmum sedecim numero,
quibus Troiano bello Palameden adiecisse quattuor hac figura , totidem post eum
Simoniden melicum , quarum omnium vis in nostris recognoscitur. (Plin. NH 7, 57(
192)

Texto 8
Cadmus Agenoris filius Graecas litteras a Phoenice in Graeciam decem et septem primus attulit;
A.B.G.D.E.Z.I.K.L.M.N.O.P.R.C.T.F. His Palamedes Troiano bello tres adiecit H.X.W. Post
quem Simonides Melicus tres alias adiecit Y.C.Q. U litteram Pythagoras Samius ad exemplum
vitae humanae primus formavit; (Isid., etym. 1,3,6)

Texto 9
-Y litteram Pythagoras Samius ad exemplum vitae humanae primus formavit; cuius virgula
subterior primam aetatem significat, incertam quippe et quae adhuc se nec vitiis nec virtutibus
dedit. Bivium autem, quod superest, ab adolescentia incipit: cuius dextra pars ardua est, sed ad
beatam vitam tendens: sinistra facilior, sed ad labem interitumque deducens. De qua sic Persius
ait (3,56):
Et tibi qua Samios deduxit littera ramos,
surgentem dextro monstravit limite callem. (Isid., etym. 1,3,7)

-novimus Pythagoram Samium vitam humanam divisisse in modum Y litterae, scilicet quod
prima aetas incerta sit, quippe quae adhuc se nec vitiis nec virtutibus dedit: bivium autem Y
litterae a iuventute incipere, quo tempore homines aut vitia, id est partem sinistram, aut virtutes,
id est dexteram partem sequuntur: unde ait Persius <V 35> traducit trepidas ramosa in compita
mentes. (Serv., in aen. 6,136)

Texto 10
litterae Latinae cum XXIII sint, Varro XVII dicit esse; ceteras superfluas putat. (Serg., explan. In
artem Donati liber GLK 4, 519,11-12.

Texto 11
Quinque autem esse apud Graecos mysticas litteras. Prima , quae humanam vitam significat, de
qua nunc diximus. Secunda , quae mortem [significat]. Nam iudices eandem litteram
adponebant ad eorum nomina, quos supplicio afficiebant. Et dicitur Theta , id
est a morte. Vnde et habet per medium telum, id est mortis signum. De qua quidam:
O multum ante alias infelix littera theta. (Isid., etym., 1,3,8)

Quoniam iudices litteram theta apponunt ad eorum nomina quos supplicio afficiunt. Merito
, id est a morte, eo quod quasi habeat telum suum, ideoque triste
intelligitur, uel mortis signum; unde quidam ait: O multum aante alias infelix litera theta (Schol.
Pers. 4,13, p. 312 Iahn)

Texto 12
Tertia figuram demonstrans Dominicae crucis, unde et Hebraice signum interpretatur. De qua
dictum est in Ezechielo angelo (9,4): "Transi per medium Ierusalem, et signa thau in frontes
virorum gementium et dolentium" Reliquas vero duas summam et ultimam sibi vindicat
Christus. Ipse enim principium, ipse finis, dicens "Ego sum A et " Concurrentibus enim in se

2
invicem A ad usque devolvitur, et rursus ad A replicatur, ut ostenderet in se Dominus et
initii decursum ad finem et finis decursum ad initium. (Isid., etym., 1,3,9).

-Ezechiel (Ezech., IX, 4): Dicit Dominus ad me: Pertransi medio portae in media Hierusalem, et
da signum Tau in frontibus virorum. Ipsa est enim littera Graecorum Tau, nostra autem T,
species crucis, quam portendebat futuram in frontibus nostris apud veram et catholicam
Hierusalem, in qua fratres Christi, filios scilicet Dei, gloriam fore Deo relaturos, psalmus
vigesimus primus (Ps. XXI, 23) canit ex persona ipsius Christi ad Patrem: Enarrabo nomen
tuum fratribus meis: in medio ecclesiae hymnum tibi dicam. (Tert., adv. Marc. 3,22,5-6, PL
2,353A)

Dicit et apostolus scribens ad Ephesios Deum proposuisse in semetipso ad dispensationem


adimpletionis temporum ad caput, id est ad initium, reciprocare universa in Christo, quae sunt
super caelos et super terras in ipso. [3] Sic et duas Graeciae litteras, summam et ultimam, sibi
induit dominus, initii et finis concurrentium in se figuras, uti, quemadmodum A ad usque
volvitur et rursus ad A replicatur, ita ostenderet in se esse et initii decursum ad finem et finis
recursum ad initium, ut omnis dispositio in eo desinens, per quem coepta est, per sermonem
scilicet Dei qui caro factus est, proinde desinat quemadmodum et coepit. (Tert., monog. 5,2-3)

Texto 13
[10] Omnes autem litterae apud Graecos et verba conponunt et numeros faciunt. Nam Alpha
littera apud eos vocatur in numeris unum. Vbi autem scribunt Beta, vocatur duo; ubi scribunt
Gamma, vocatur in numeris ipsorum tres; ubi scribunt Delta, vocatur in numeris ipsorum
quattuor; et sic omnes litterae apud eos numeros habent. [11] Latini autem numeros ad litteras
non conputant, sed sola verba componunt, excepto I et X littera, quae et figura crucem significat
et in numero decem demonstrat. (Isid., etym. 1,3,10-11)

Etym. I 4

Texto 1
Latinas litteras Carmentis nympha prima Italis tradidit. Carmentis autem dicta, quia carminibus
futura canebat. Ceterum proprie vocata [est] Nicostrate. (Isid., etym. 1,4,1)

Texto 2
Litteras Latinas constat Carmentem invenisse, matrem Euandri.(Serv. Comm. In Donatum GLK
IV 421,2)

Constat apud omnes Carmentem Nympham illam, Euandri matrem, quae Nicostrata dicebatur,
latinas litteras invenisse. (Pomp., comm. Artis Donati, GLK V 98,10)

Latinas litteras invenisse dicitur Carmentis, mater Euandri, quae proprio nomine Nicostrate dicta
est. (Serg. Seu Serv., explan. In artem donati liber I GLK IV 519,2)

Texto 3
Litterae autem aut communes sunt aut liberales. [2] Communes dictae, quia multi eas in
commune utuntur, ut scribere et legere. Liberales, quia eas tantum illi noverunt, qui libros
conscribunt recteque loquendi dictandique rationem noverunt (Isid., etym. 1,4,1-2)

Texto 4
[3] Litterarum duplex modus est: dividuntur enim principaliter in duas partes, in vocales et
consonantes. Vocales sunt quae directo hiatu faucium sine ulla conlisione varie emittuntur. Et
dictae vocales, quod per se vocem inpleant, et per se syllabam faciant nulla adhaerente
consonante. Consonantes sunt, quae diverso motu linguae vel inpressione labrorum efficiuntur.
Et vocatae consonantes quia per se non sonant, sed iunctis vocalibus consonant. (Isid., etym.
1,4,3)

Progressa deinde ratio animadvertit eosdem oris sonos quibus loqueremur, et quos litteris jam
signaverat, alios esse qui moderato varie hiatu, quasi enodati ac simplices, faucibus sine ulla
collisione defluerent, alios diverso pressu oris, tenere tamen aliquem sonum; extremos autem qui

3
nisi adjunctis sibi primis erumpere non valerent. Itaque litteras hoc ordine quo expositae sunt,
vocales, semivocales et mutas nominavit. (August. De ordine, 2,12,36 PL 32, c.1012)

Texto 5
Vocales sunt quae directo hiatu faucium sine ulla conlisione varie emittuntur. Et dictae vocales,
quod per se vocem inpleant, et per se syllabam faciant nulla adhaerente consonante. (Isid., etym.
1,4,3).

Progressa deinde ratio animadvertit eosdem oris sonos quibus loqueremur, et quos litteris jam
signaverat, alios esse qui moderato varie hiatu, quasi enodati ac simplices, faucibus sine ulla
collisione defluerent, (August. De ordine, 2,12,36 PL 32, c.1012)

vocales autem dictae sunt, quod per se vocem inpleant et sua vi exprimant sonos suos non
accedente auxilio alterius litterae, () deinde et vocales dictae sunt, quod solae syllabam
faciunt, quod alia littera praeter vocales non potest.. (Serg., explan. In artem Donati liber I, GLK
IV 519,29 y 35).

Texto 6
Consonantes sunt, quae diverso motu linguae vel inpressione labrorum efficiuntur. Et vocatae
consonantes quia per se non sonant, sed iunctis vocalibus consonant. (Isid., etym. 1,4,3).

Consonantes tamen reliquae illae ea ratione dictae sunt consonantes, quod non sonant, sed
consonant, id est quod solae positae non habent plenum sonum, sed cum vocalibus iunctae
proferuntur. (Pomp., Comm. Artis Donati, GLK 5, 100,26)

Texto 7
Haec (consonantes) in duabus partibus dividuntur: in semivocalibus et in mutis. Semivocales
dictas eo, quod quiddam semis de vocalibus habeant. Ab E quippe vocali incipiunt, et desinunt in
naturalem sonum [ut F, L, M et ceterae]. Mutae autem dictae, quia nisi subiectis sibi vocalibus
nequaquam erumpunt. Si enim eis extremum vocalis detraxeris sonum, inclusum litterae murmur
sonabit [ut B, G, D et ceterae]. Vocales autem et semivocales et mutas a veteribus sonas et
semisonas et insonas dictas. (Isid., etym. 1,4,4)

Varro dicit consonantes ab e debere incipere, quae semivocales sunt, et in e debere desinere,
quae mutae sunt. (Serg, Explan., GLK IV 520,18).

Semivocales dictae sunt, quod semis quiddam vocis habeant, et hanc legem habent, ut a
vocalibus inchoent et in naturalem desinant sonum, ut ef el em en er es ix. (Serg, Explan.,GLK
IV 476,31)

4
Ars grammatica de San Isidoro
Seleccin de textos II

INSERCIN I A: Caps. 21-26: De notis

Captulo 21 de notis sententiarum

Texto 1
Praeterea quaedam scripturarum notae apud celeberrimos auctores fuerunt, quasque antiqui ad
distinctionem scripturarum carminibus et historiis adposuerunt. (Isid., etym. 1,21,1)

Texto 2
Paragraphus ponitur ad separandas res a rebus, quae in conexu concurrunt, quemadmodum in
Catalogo loca a locis et regiones a regionibus, in Agone praemia a praemiis, certamina a diversis
certaminibus separantur. (Isid., Etym. 1,21,8)

(nota) simplex ductus inter versus ponebatur ad separandas res a rebus quae inconexa currerent,
quem ad modum <in> catalogo, cum loca a locis aut <regiones a> regionibus, et in agone,
<cum> praemia a praemiis, certamina a diversis certaminibus separantur. (Anecd. Par. GLK VII
535,3)

Texto 3

| (nota) chi et ro. haec sola ex voluntate unius cuiusque ad aliquid adnotandum ponitur. (Anecd.
Paris., 536,10)

Chrisimon. Haec sola ex voluntate uniuscuiusque ad aliquid notandum ponitur. (Isid., etym.
1,21,22)

Texto 4

(nota) fi et ro. haec apponuntur, quotiens vel emendatio vel sensus sollicitius est inspiciendus.
(anecd. Par., 536,12)

Phi et Ro, id est . Haec, ubi aliquid obscuritatis est, ob sollicitudinem ponitur. (Isid.,
etym. 1,21,23)

Captulo 22. de notis vulgaribus


Texto 1
namque apud veteres cum usus notarum nullus esset, propter scribendi <diffi>cultatem, maxime
in senatu qui scribendo aderant, ut celeriter dicta comprehenderent, quaedam verba atque nomina
ex communi consensu primis litteris notabant et singulae litterae quid significarent, in promptu
erat. (Probus, GLK IV 271,4 ss.

Notarum usus erat ut, quidquid pro con[ten]tione aut in iudiciis diceretur, librarii scriberent
conplures simul astantes, divisis inter se partibus, quot quisque verba et quo ordine exciperet.
(Isid., etym., 1,22,1)

Texto 2
1. Vulgares notas Ennius primus mille et centum invenit. Notarum usus erat ut quidquid pro
concione aut in judiciis diceretur librarii scriberent complures simul astantes, divisis inter
se partibus, quot quisque verba, et quo ordine exciperet. Romae primus Tullius Tiro
Ciceronis libertus commentatus est notas, sed tantum praepositionum. 2. Post eum Vipsanius
Philargius, et Aquila libertus Maecenatis alius alias addiderunt. Deinde Seneca, contractu

5
omnium digestoque et aucto numero, opus effecit in quinque millia. Notae autem dictae, eo quod
verba vel syllabas praefixis characteribus notent, et ad notitiam legentium revocent, quas qui
didicerunt proprie jam notarii appellantur. (Isid., etym. 1,22)

Grammatica Romae ne in usu quidem olim, nedum in honore ullo erat, rudi scilicet ac bellicosa
etiam tum civitate, necdum magnopere liberalibus disciplinis vacante. 2 initium quoque eius
mediocre exstitit, siquidem antiquissimi doctorum qui idem et poetae et semigraeci erant -
Livium et Ennium dico quos utraque lingua domi forisque docuisse adnotatum est - nihil amplius
quam Graecos interpretabantur, aut si quid ipsi Latine conposuissent praelegebant. 3 nam quod
nonnulli tradunt duos libros de litteris syllabisque, item de metris ab eodem Ennio editos, iure
arguit L. Cotta non poetae sed posterioris Ennii esse cuius etiam de augurali disciplina volumina
ferantur. (C. Suetonius Tranquillus - De grammaticis et rhetoribus 1, par. 1)1.

Texto 3

Ex eo genere sunt etiam notae, quas qui didicerunt, proprie iam notarii appellantur (Aug., Doct.
Crist., PL 34, c. 55)

Notae autem dictae eo, quod verba vel syllabas praefixis characteribus notent et ad notitiam
legentium revocent; quas qui didicerunt proprie iam notarii appellantur. (Isid., etym., 1,22,2)

Cap. 23. De notis iuridicis


Texto 1
XXIII. DE NOTIS IVRIDICIS. [1] Quaedam autem litterae in libris iuris verborum suorum
notae sunt, quo scriptio celeris breviorque fiat. Scribebatur enim verbi gratia per B et F "bonum
factum", per S et C "senatus consultum", per R et P "respublica", per P et R "populus Romanus",
per D et T "dumtaxat", per supinam W litteram "mulier", per P secundum naturam "pupillus",
per P verso capite "pupilla", per unum K "caput", per duo KK iuncta "calumniae causa", per I et
E "iudex esto", per D et M "dolum malum". [2] Cuius generis plurimas consimiles notas in libris
antiquis invenimus. Has iuris notas novicii imperatores a codicibus legum abolendas sanxerunt,
quia multos per haec callidi ingenio ignorantes decipiebant, atque ita iusserunt scribendas in
legibus litteras, ut nullos errores, nullas ambages afferant, sed sequenda et vitanda aperte
demonstrarent.

Captulo 24. de notis militaribus


Texto 1
XXIV. DE NOTIS MILITARIBVS. [1] In breviculis2 quoque, quibus militum nomina
continebantur, propria nota erat apud veteres, qua inspiceretur quanti ex militibus superessent
quantique in bello cecidissent. T Tau nota in capite versiculi posita superstitem designabat;
Theta vero ad uniuscuiusque defuncti nomen apponebatur. Vnde et habet per medium telum, id
est mortis signum. De qua Persius ait (4,13):
Et potis est nigrum vitio praefigere theta.
[2] Cum autem inperitiam significare vellent, Labda littera usi sunt, sicut mortem significabant,
cum ponebant Theta ad caput. In stipendiorum quoque largitione propriae erant notae. (Isisd.,
etym. 1,24)

Texto 2

Quod tale esset, quale si quis accepto Breviculo, in quo militum nomina continentur, nitatur
inspicere, quanti ex militibus supersint, quanti in bello ceciderint; et requirens qui inspicere

1
C. suetonius, De grammaticis et rhetoribus, collegit Giorgio Brugnoli, Lipsiae, 1963. cf. tambin c.
Suetonius Tranquillus, De grammaticis et Rhetoribus, edited with a translation, introduction and
commentary by Robert A. Kaster, Oxford, 1995, ad loc.
2
Sust. Masc. = pequea memoria, registro.

6
missus est, propriam notam, verbi caussa, ut dici solet, ad uniuscujusque defuncti nomen
adscribat, et propria rursus nota superstitem signet. Nunquid videbitur is, qui notam ad defuncti
nomen apponit, et propria rursum nota superstitem signat, quod egerit aliquid ut vel hic defuncti,
vel ille viventis caussam acciperet? (Rufinus3, Apolog. Hier., 2,40, PL 21, c. 615 )

Quoniam iudices litteram theta apponunt ad eorum nomina quos supplicio afficiunt. Merito
, id est a morte, eo quod quasi habeat telum suum, ideoque triste intelligitur,
uel mortis signum; unde quidam ait: O multum ante alias infelix litera theta (Schol. Ad Sat. Pers.
IV 13, ed. Iahn, p. 312)

Captulo 25. De notis litterarum

Texto 1

XXV. DE NOTIS LITTERARVM. [1] Notas etiam litterarum inter se veteres faciebant, ut
quidquid occulte invicem per scripturas significare vellent, mutue scriberent. Testis est Brutus,
qui in his litteris ea quae acturus erat notabat, ignorantibus aliis quid sibi vellent haec litterae. [2]
Caesar quoque Augustus ad filium, "quoniam" inquit, "innumerabilia accidunt assidue quae
scribi alterutro oporteat et esse secreta, habeamus inter nos notas si vis tales ut, cum aliquid notis
scribendum erit, pro unaquaque littera scribamus sequentem hoc modo, pro a b pro b c et
deinceps eadem ratione ceteras; pro z autem littera redeundum erit ad duplex a a" Quidam etiam
versis verbis scribunt.

Captulo 26. De notis digitorum de las seales con los dedos


Texto 1

XXVI. DE NOTIS DIGITORVM. [1] Sunt quaedam et digitorum notae, sunt et oculorum,
quibus secum taciti proculque distantes conloquuntur. Sicut mos est militaris, ut quotiens
consentit exercitus, quia voce non potest, manu promittat. Alii, quia voce non possunt, gladiorum
motu salutant. [2] Ennius de quadam inpudica (Naev. Com. 75):
Quasi in choro pila
ludens da[ta]tim dat sese et communem facit.
Alium tenet, alii adnutat, alibi manus
est occupata, alii pervellit pedem,
alii dat anulum [ex]spectandum, a labris
alium invocat, cum alio cantat; adtamen
aliis dat digito litteras.
Et Salomon (Proverb. 6,13): "Annuit oculo, terit pede, digito loquitur" (Isid, etym., 25-26)

Signorum igitur quibus inter se homines sua sensa communicant, quaedam pertinent ad oculorum
sensum, pleraque ad aurium, paucissima ad caeteros sensus. Nam cum innuimus, non damus
signum nisi oculis ejus quem volumus per hoc signum voluntatis nostrae participem facere. Et
quidam motu manuum pleraque significant: et histriones omnium membrorum motibus dant
signa quaedam scientibus, et cum oculis eorum quasi fabulantur; et vexilla draconesque militares
per oculos insinuant voluntatem ducum: et sunt haec omnia quasi quaedam verba visibilia. Ad
aures autem quae pertinent, ut dixi, plura sunt, in verbis maxime. Nam et tuba, et tibia, et cithara,
dant plerumque non solum suavem, sed etiam significantem sonum. Sed haec omnia signa verbis
comparata paucissima sunt. Verba enim prorsus inter homines obtinuerunt principatum
significandi quaecumque animo concipiuntur, si ea quisque prodere velit. (Aug., De doctr.
Christ. 2,3,4 (PL 34,c.37)

3
Rufino de Aquilea: Apologiae in sanctum Hieronymum libri duo.

You might also like