You are on page 1of 2

TEXTOS CICERN SELECTIVIDAD

1. Cicern alerta a los senadores de que entre ellos estn quienes planean su destruccin (J
2016)
O di inmortales! Ubinam gentium sumus? Quam rem publicam habemus? In qua urbe vivimus?
Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, qui de nostro omnium interitu, qui de huius
urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent.

2. A la vista de las pruebas, Cetego reconoce estar implicado en la conjuracin (S 2016)


Tum Cethegus, recitatis litteris, debilitatus atque abiectus conscientia repente conticuit.
Introductus est Statilius: cognovit et signum et manum suam. Recitatae sunt tabellae in eandem
fere sententiam: confessus est.

3. Cicern recuerda las guerras civiles (J 2015)


Cn. Octavius consul armis expulit ex urbe collegam: omnis hic locus acervis corporum et civium
sanguine redundavit. Superavit postea Cinna cum Mario: tum vero, clarissimis viris interfectis,
lumina civitatis exstincta sunt.

4. El Estado no se atreve a actuar contra Catilina (S 2015)


Catilinam orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus?
Habemus senatusconsultum in te, Catilina, vehemens et grave, non deest rei publicae consilium
neque auctoritas huius ordinis.

5. Cicern pide a los senadores que se pongan a la defensiva (J 2014)


Quare, patres conscripti, consulite vobis, prospicite patriae, conservate vos, coniuges, liberos
fortunasque vestras; populi Romani nomen salutemque defendite; mihi parcere ac de me
cogitare desinite.

6. Las intenciones de Catilina quedan al descubierto (S 2014)


Loco ille1 motus est, cum est ex urbe depulsus. Palam iam cum hoste nullo impediente bellum
iustum geremus. Sine dubio perdidimus hominem magnificeque vicimus, cum illum ex occultis
insidiis in apertum latrocinium coniecimus.

1 ille = Catilina

7. Cicern presenta los dos tipos de castigos que se proponen contra los que intentan destruir
la repblica. (J 2013)
Video duas adhuc esse sententias: unam D. Silani, qui censet eos, qui haec delere conati sunt,
morte esse multandos, alteram C. Caesaris, qui mortis poenam removet, ceterorum
suppliciorum omnes acerbitates amplectitur.

8. Tras un combate, los pretores Pomptino y Flaco obtienen pruebas de la conjuracin (S


2013)
Tum interventu Pomptini atque Flacci, pugna quae erat commissa sedatur. Litterae,
quaecumque erant in eo comitatu, integris signis praetoribus traduntur; ipsi comprehensi ad
me, cum iam dilucesceret, deducuntur.

9. Cicern recuerda pasadas guerras civiles (J 2012)


Recordamini, Quirites, omnes civiles dissensiones, non solum eas quas audivistis, sed eas quas
vos ipsi meministis atque vidistis. Sulla Sulpicium oppressit; Marium, custodem huius urbis,
multosque fortes viros partim eiecit ex civitate, partim interemit.
TEXTOS CICERN SELECTIVIDAD

10. Naturaleza depravada de los conjurados (S 2012)


In his gregibus omnes aleatores, omnes adulteri, omnes impuri impudicique versantur. Hi pueri
tam lepidi ac delicati non solum amare et amari neque saltare et cantare, sed etiam sicas vibrare
et spargere venena didicerunt.

11. Cicern hace saber a Catilina que conoce sus actividades ilcitas (J 2011)
Dico te priore nocte venisse inter falcarios in M. Laecae domum. Num negare audes? Quid
taces? Convincam, si negas. Video enim esse hic in senatu quosdam qui tecum una fuerunt. O
di immortales! Ubinam gentium sumus? Quam rem publicam habemus?

12. Cicern insta a los conjurados a seguir el camino de Catilina fuera de la ciudad (S 2011)
Demostrabo iter: Aurelia via profectus est; si accelerare volent, ad vesperam consequentur. O
fortunatam rem publicam, si quidem hanc sentinam urbis eiecerit! Catilina exhausto, levata
mihi et recreata res publica videtur.

13. El Estado ha sido salvado y su salvador debe ser honrado (JG 2010)
Rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum e flamma atque ferro ac paene ex
faucibusfati ereptam et vobis conservatam ac restitutam videtis. Esse in honore debebit is, qui
eandem hanc urbem conditam amplificatamque servavit.

14. Cicern no quiere recompensas, sino el recuerdo de los ciudadanos (SG 2010)
Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis praemium virtutis, nullum monumentum
laudis postulabo, praeterquam huius diei memoriam sempiternam. Memoria vestra, Quirites,
nostrae res alentur.

15. Cicern afirma que Catilina siente que ha sido derrotado (SE 2010)
Iacet ille nunc postratus, Quirites, et se perculsum atque abiectum esse sentit et retorquet
oculosprofecto saepe ad hanc urbem, quam e suis faucibus ereptam esse luget; quae quidem
mihilaetari videtur.

You might also like