You are on page 1of 19

IUVENALIS

JUVENAL

Hic tunc Umbricius: <<Quando artibus, inquit, honestis


Nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,
Res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras
Deteret exiguis aliquid, proponimus illuc
Ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas.
Dum nova canities, dum prima et recta senectus,
Dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me
Porto meis, nulo dextram subeunte bacillo,
Cedamus patria. Vivant Artorius istic
Et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt,
Quis facile est aedem conducere, flumina, portus,
Siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
Et praebere caput domina venale sub hasta.
Quondam hi cornicines et municipalis harenae
Perpetui comites notaeque per oppida buccae
Munera nunc edunt et, verso pollice vulgus
Cum iubet, occidunt populariter; inde reversi
Conducunt foricas; et cur non? Omnia cum sint
Quales ex humili magna ad fastigia rerum
Extollit quotiens voluit Fortuna iocari.
Quid Romae faciam? Mentiri nescio; librum,
Si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
Astrorum ignoro; funus promittere patris
Nec volo nec possum; ranarum viscera numquam
Inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter,
Quae mandat, norunt alii; me nemo ministro
Fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam
Mancus et extinctae, corpus non utile, dextrae. (Sat. III, 21-48)

1
IUVENALIS
JUVENAL
SENTENTIAE

Si natura negat, facit indignatio versum


(Sat. I, 79)

Quantum quisque sua nummorum servat in arca,


Tantum habet et fidei.
(Sat. III, 143-4 vv)

Nil habet infelix paupertas durius in se,


Quam quod ridiculos homines facit.
(Sat. III, 152-3 vv)

Omnia Romae cum pretio.


(Sat. III, 183-4)

Non possum ferre, Quirites, graecam urbem.


(Sat. III, 60-1 vv)

Omnia novit Graeculus esuriens.


(Sat. III, 77)

Mors sola fatetur


Quantula sint hominum corpuscula.
(Sat. X, 172-3 vv)

Orandum est ut sit mens sana in corpore sano.


Fortem posce animum mortis terrore carentem,
Qui spatium vitae extremum inter munera ponat
Naturae, qui ferre queat quoscumque labores,
2
Nesciat irasci, cupiat nihil et potiores
Herculis aerumnas credat saevosque labores
Et venere et cenis et pluma Sardanapalli.
(Sat. X, 356-362 vv)

GAIUS SUETONIUS TRANQUILLUS


GAYO SUETONIO TRANQUILO

Auctoritas dignitasque formae non defuit et ueterum stanti uel sedenti ac praecipue
quiescenti, nam et prolixo nec exili corpore erat et specie canitieque pulchra, opimis
ceruicibus; ceterum et ingredientem destituebant poplites minus firmi, et remisse quid uel
serio agentem multa dehonestabant: risus indecens, ira turpior spumante rictu, umentibus
naribus, praeterea linguae titubantia caputque cum semper tum in quantulocumque actu uel
maxime tremulum. Valitudine sicut olim graui, ita princeps prospera usus est excepto
stomachi dolore, quo se correptum etiam de consciscenda morte cogitasse dixit. (Claud. 30-
31).

Statura fuit eminenti, colore expallido, corpore enormi, gracilitate maxima ceruicis et
crurum, oculis et temporibus concauis, fronte lata et torua, capillo raro at circa uerticem
nullo, hirsutus cetera. quare transeunte eo prospicere ex superiore parte aut omnino
quacumque de causa capram nominare, criminosum et exitiale habebatur. uultum uero
natura horridum ac taetrum etiam ex industria efferabat componens ad speculum in omnem
terrorem ac formidinem. Valitudo ei neque corporis neque animi constitit. puer comitiali
morbo uexatus, in adulescentia ita patiens laborum erat, ut tamen nonnumquam subita
defectione ingredi, stare, colligere semet ac sufferre uix posset. (Cal. 50)

Statura fuit prope iusta, corpore maculoso et fetido, subflauo capillo, uultu pulchro magis
quam uenusto, oculis caesis et hebetioribus, ceruice obesa, uentre proiecto, gracillimis
cruribus, ualitudine prospera: nam qui luxuriae immoderatissimae esset, ter omnino per
quattuordecim annos languit, atque ita ut neque uino neque consuetudine reliqua abstineret;
3
circa cultum habitumque adeo pudendus, ut comam semper in gradus formatam
peregrinatione Achaica etiam pone uerticem summiserit ac plerumque synthesinam indutus
ligato circum collum sudario prodierit in publicum sine cinctu et discalciatus. (Nero, 51)

Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paulo pleniore, nigris
uegetisque oculis, ualitudine prospera, nisi quod tempore extremo repente animo linqui
atque etiam per somnum exterreri solebat. comitiali quoque morbo bis inter res agendas
correptus est. circa corporis curam morosior, ut non solum tonderetur diligenter ac
raderetur, sed uelleretur etiam, ut quidam exprobrauerunt, caluitii uero deformitatem
iniquissime ferret saepe obtrectatorum iocis obnoxiam expertus. ideoque et deficientem
capillum reuocare a uertice adsueuerat et ex omnibus decretis sibi a senatu populoque
honoribus non aliud aut recepit aut usurpauit libentius quam ius laureae coronae perpetuo
gestandae. Etiam cultu notabilem ferunt: usum enim lato clauo ad manus fimbriato nec
umquam aliter quam <ut> super eum cingeretur, et quidem fluxiore cinctura; unde
emanasse Sullae dictum optimates saepius admonentis, ut male praecinctum puerum
cauerent. (Iul., 45, 1-3)

PLINIUS
PLINIO EL JOVEN

C. Plinius Surae suo S.


Et mihi discendi et tibi docendi facultatem otium praebet. Igitur perquam velim scire, esse
phantasmata et habere propriam figuram numenque aliquod putes an inania et vana ex metu
nostro imaginem accipere. Ego ut esse credam in primis eo ducor, quod audio accidisse
Curtio Rufo. Tenuis adhuuc et obscurus, obtinenti Africam comes haeserat. Inclinato die
spatiabatur in porticu; offertur ei mulieris figura humana grandior pulchriorque. Perterrito
Africam se fututorum praenuntiam dixit: iturum enim Romam honoresque gesturum, atque
etiam cum summo imperio in eandem provinciam reversurum, ibique moriturum. Facta
sunt omnia. Praeterea accedenti Carthaginem egredientique nave eadem figura in litore
occurrisse narratur. Ipse certe implicitus morbo futura praeteritis, adversa secundis

4
auguratus, spem salutis nullo suorum desperante proiecit. Iam illud nonne et magis terribile
et non minus mirum est quod exponam ut accepi? Erat Athenis spatiosa et capax domus sed
infamis et pestilens. Per silentium noctis sonus ferri, et si attenderes acrius, strepitus
vinculorum longius primo, deinde e proximo reddebatur: mox adparebat idolon, senex
macie et squalore confectus, promissa barba horrenti capillo, cruribus compedes, manibus
catenas gerebat quatiebatque. Inde inhabitantibus tristes diraeque noctes per metum
vigilabatur; vigiliam morbus et crescente formidine mors sequebatur. Nam interdiu quoque,
quamquam abscesserat imago, memoria imaginis oculis inerrabat, longiorque causis timoris
timor erat. Deserta inde et damnata solitudine domus totaque illi monstro relicta;
proscribebatur tamen, seu quis emere seu quis conducere ignarus tanti mali vellet. Venit
Athenas philosophus Athenodorus, legit titulum auditoque pretio, quia suspecta vilitas,
percunctatus omnia docetur ac nihilo minus, immo tanto magis conducit. Ubi coepit
advesperascere iubet sterni sibi in prima domus parte, poscit pugillares stilum lumen, suos
omnes in interiora dimittit; ipse ad scribendum animum oculos manum intendit, ne vacua
mens audita simulacra et inanes sibi metus fingeret. Initio, quale ubique, silentium noctis;
dein concuti ferrum, vincula moveri. Ille non tollere oculos, non remittere stilum, sed
offirmare animum auribusque praetendere. Tum crebrescere fragor, adventare et iam ut in
limine, iam ut intra limen audiri. Respicit, videt agnoscitque narratam sibi effigiem. Stabat
innuebatque digito similis vocanti. Hic contra ut paulum exspectaret manu significat
rursusque ceris et stilo incumbit. (Ep. VII, 27)

POETAE NOVELLI
Animula vagula blandula
Hospes comesque corporis,
Quae nunc abibis in loca
Pallidula, rigida, nudula
Nec ut soles dabis iocos!
(Hist. Aug. Hadr. 25, 9, 3)

5
Ego nolo Caesar esse,
Ambulare per Britannos,
Latitare per Germanos,
Scythicas pati pruinas.
(Hist. Aug. Hadr. 16, 3)

Ego nolo Florus esse,


Ambulare per tabernas,
Latitare per popinas,
Culices pati rotundos.
(Hist. Aug. Hadr. 16, 4)

Omnis mulier intra pectus celat virus pestilens


Dulce de labris locuntur, corde vivunt noxio.
(Floro, De qualitate vitae, II)

Tam malum est habere nummos, non habere quam malum est.
Tam malum est audere semper, quam malum est semper pudor.
Tam malum est tacere multum, quam malum est multum loqui.
Tam malum est foris amica, quam malum est uxor domi.
(Floro, De qualitate vitae, VII)

Venerunt aliquando rosae. Per veris amoeni


Ingenium. Una dies ostendit spicula florum,
Altera pyramidas nodo maiore tumentes,
Tertia iam calathos; totum lux quarta peregit
Floris opus. Pereunt hodie, nisi mane legantur.
(Floro, De rosis)

6
Calpurniane, salve properis versibus. Misi, ut petisti, <tibi> munditias dentium, nitelas oris
ex Arabicis frugibus, tenuem candificum nobilem pulvisculum, complanatorem tumidulae
gingivulae, converritorem pridianae reliquiae, ne qua visatur tetra labes sordium restrictis
forte si labellis riseris. (Apul. Apol. 6, 3- 4)

POESA. FINALES SIGLO II Y PRINCIPIOS III

Cras amet qui numquam amavit, quique amavit cras amet!


Ver novum, ver iam canorum; vere natus orbis est,
Vere concordant amores, vere nubunt alites,
Et nemus comam resolvit de maritis imbribus.
Cras amorum Copulatrix inter umbras arborum
Implicat casas virentis de flagello myrteo,
Cras Dione iura dicit fulta sublimi throno.
(Pervigilium Veneris, 1-7)

DE ADVENTU VERIS
Sentio, fugit hiems, Zephyrisque moventibus orbem
Iam tepet Eurus aquis; sentio fugit hiems.
Parturit omnis ager, praesentit terra calorem,
Germinibusque novis parturit omnis ager.
Laeta vireta tument, foliis sese induit arbor,
Vallibus apricis laeta vireta tument.
Iam Philomela gemit modulis Ityn impia mater,
Oblatum mensis iam Philomela gemit.
Monte tumulus aquae properat per laevia saxa,
Et late resonat monte tumulus aquae.
(Pentadio, II, 1-10)

7
APULEIUS MADAURENSIS
APULEYO DE MADAURA

XXIV. Haec identidem adseverans summa cum trepidatione inrepit cubiculum et pyxidem
depromit arcula. Quam ego amplexus ac deosculatus prius utque mihi prosperis faveret
volatibus deprecatus abiectis propere laciniis totis avide manus immersi et haurito plusculo
uncto corporis mei membra perfricui. Iamque alternis conatibus libratis brachiis in avem
similis gestiebam: nec ullae plumulae nec usquam pinnulae, sed plane pili mei crassantur in
setas et cutis tenella duratur in corium et in extimis palmulis perdito numero toti digiti
coguntur in singulas ungulas et de spinae meae termino grandis cauda procedit. Iam facies
enormis et os prolixum et nares hiantes et labiae pendulae; sic et aures inmodicis horripilant
auctibus. Nec ullum miserae reformationis video solacium, nisi quod mihi iam nequeunti
tenere Photidem natura crescebat. XXV. Ac dum salutis inopia cuncta corporis mei
considerans non avem me sed asinum video, querens de facto Photidis sed iam humano
gestu simul et voce privatus, quod solum poteram, postrema deiecta labia umidis tamen
oculis oblicum respiciens ad illam tacitus expostulabam. Quae ubi primum me talem
aspexit, percussit faciem suam manibus infestis et "Occisa sum misera" clamavit "me
trepidatio simul et festinatio fefellit et pyxidum similitudo decepit. Sed bene, quod facilior
reformationis huius medela suppeditat. Nam rosis tantum demorsicatis exibis asinum
statimque in meum Lucium postliminio redibis. (...) XXVI. Sic illa maerebat, ego vero
quamquam perfectus asinus et pro Lucio iumentum sensum tamen retinebam humanum.
(Met. III, 24-26)

Prima creterra litteratoris ruditate eximit, secunda grammatici doctrina instruit, tertia
rhetoris eloquentia armat. Hactenus a plerisque potatur. Ego et alias creterras Athenis bibi:
poeticae commentam, geometriae limpidam, musicae dulcem, dialecticae austerulam, iam
vero universae philosophiae inexplebilem scilicet et nectaream. (Flor., XX, 5-11)

Canit enim Empedocles carmina, Plato dialogos, Socrates hymnos, Epicharmus modos,
Xenophon historias, Crates satiras: Apuleius vester haec omnia novemque Musas pari

8
studio colit, maiore scilicet voluntate quam facultate, eoque propensius fortassis laudandus
est, quod omnibus bonis in rebus conatus in laude, effectus in casu est. (Flor.,XX, 11-18)

'Erant in quadam ciuitate rex et regina. Hi tres numero filias forma conspicuas habuere, sed
maiores quidem natu, quamuis gratissima specie, idonee tamen celebrari posse laudibus
humanis credebantur, at uero puellae iunioris tam praecipua tam praeclara pulchritudo nec
exprimi ac ne sufficienter quidem laudari sermonis humani penuria poterat. Multi denique
ciuium et aduenae copiosi, quos eximii spectaculi rumor studiosa celebritate congregabat,
inaccessae formonsitatis admiratione stupidi et admouentes oribus suis dexteram primore
digito in erectum pollicem residente ut ipsam prorsus deam Venerem religiosis
<uenerabantur> adorationibus. Iamque proximas ciuitates et attiguas regiones fama
peruaserat deam quam caerulum profundum pelagi peperit et ros spumantium fluctuum
educauit iam numinis sui passim tributa uenia in mediis conuersari populi coetibus, uel
certe rursum nouo caelestium stillarum germine non maria sed terras Venerem aliam
uirginali flore praeditam pullulasse (Met. IV. 28).

MINUCIUS FELIX
MINUCIO FELIX

Iam de initiandis tirunculis fabula tam detestanda quam nota est. Infans farre contectus, ut
decipiat incautos, adponitur ei qui sacris inbuatur. Is infans a tirunculo farris superficie
quasi ad innoxios ictus provocato caecis occultisque vulneribus occiditur. Huius, pro
nefas!sitienter sanguinem lambunt, huius certatim membra dispertiunt, hac foederantur
hostia, hac conscientia sceleris ad silentium mutuum pignerantur. Haec sacra sacrilegiis
omnibus taetriora. Et de convivio notum est; passim omnes locuntur, id etiam Cirtensis
nostri testatur oratio. Ad epulas sollemni die coeunt cum omnibus liberis, sororibus,
matribus, sexus omnis homines et omnis aetatis. Illic post multas epulas, ubi convivium
caluit et incestae libidinis ebrietatis fervor exarsit, canis, qui candelabro nexus est, iactu
offulae ultra spatium lineae, qua vinctus est, ad impetum et saltum provocatur. Sic everso et
extincto conscio lumine inpudentibus tenebris nexus infandae cupiditatis involvuunt per

9
incertum sortis, etsi non omnes opera, conscientia tamen pariter incesti, quoniam voto
universorum adpetitur quicquid accidere potest in actu singulorum. (Min. Fel. Oct. 9, 5-7)

Nec nomen deo quaeras: deus nomen est. Illic vocabulis opus est, cum per singulos propriis
appellationum insignibus multitudo dirimenda est; deo, qui solus est, dei vocabulum totum
est. Quem si patrem dixero, terrenum opineris; si regem, carnalem suspiceris; si dominum,
intelleges utique mortalem. Aufer additamenta nominum et perspicies eius claritatem. (Min.
Fel. Oct. 18, 10)

Platoni apertior de deo et rebus ipsis et nominibus oratio est et quae tota esset caelestis, nisi
persuasionis civilis nonnumquam admixtione sordesceret. Platoni itaque in Timaeo deus est
ipso suo nomine mundi parens, artifex animae, caelestium terrenorumque fabricator, quem
et invenire difficile prae nimia et incredibili potestate et, cum inveneris, in publicum dicere
inpossibile praefatur. Eadem fere et ista, quae nostra sunt; nam et deum novimus et
parentem omnium dicimus et numquam publice nisi interrogati praedicamus. (Min. Fel. Oct
19, 14-15)

DECIMUS MAGNUS AUSONIUS


DCIMO MAGNO AUSONIO

Martia Roma triplex: equitatu, plebe, senatu.


Hoc numero tribus et sacro de monte tribuni.
Tres equitum turmae, tria nomina nobiliorum.
Nomina sunt chordis tria, sunt tria nomina mensi.
Geryones triplices, triplex conpago Chimaerae:
Scylla triplex, commissa tribus: cane, virgine, pisce.
Gorgones Harpalycaeque et Erinyes agmine terno,
Et tris fatidicae, nomen commune, Sibyllae,
Quarum tergemini fatalia carmina libri,
Quos ter quinorum servat cultura virorum.

10
Ter bibe. Tris numerus super omnia, tris deus unus.
Hic quoque ne ludus numero transcurrat inerti,
Ter decies ternos habeat deciesque novenos. (Griph. Ter.num.79-90)

Delicium, blanditiae, ludus, amor, voluptas,


Barbara, sed quae Latias vincis alumna pupas,
Bissula, nomen tenerae rusticulum puellae,
horridulum non solitis, sed domino venustum. (Biss.4 [5])

VI. DE MEMBRIS.
Indicat in pueris septennia prima nouus - _ _ _ _, /
pubentes annos robustior anticipat - _ _ _. /
inuicta et uentis et solibus est hominum - _ _ _ _ _. /
edurum nerui cum uiscere consociant - _ _. /
palpitat inrequies, uegetum, teres, acre, calens - _ _ _, /
unde uigent sensus, dominatrix quos uegetat - _ _ _ _, /
atque in uerba refert modulata lege loquax - _ _. /
quam ualidum est, hominis quota portio, caeruleum - _ _ _! /
quam tenue et molem quantam fert corpoream - _ _ _ _! /
pondere sub quanto nostrum moderatur iter - _ _ _! /

EUTROPIUS
EUTROPIO

1 1 Romanum imperium, quo neque ab exordio ullum fere minus neque incrementis toto
orbe amplius humana potest memoria recordari, a Romulo exordium habet, qui Reae
Silviae, Vestalis virginis, filius et, quantum putatus est, Martis cum Remo fratre uno partu
editus est.
2 is, cum inter pastores latrocinaretur, decem et octo annos natus urbem exiguam in
Palatino monte constituit XI Kal. Maias, Olympiadis sextae anno tertio, post Troiae
excidium, ut qui plurimum minimum que tradunt, anno trecentesimo nonagesimo quarto.

11
2 1 Condita civitate, quam ex nomine suo Romam vocavit, haec fere egit. Multitudinem
finitimorum in civitatem recepit, centum ex senioribus legit, quorum consilio omnia ageret,
quos senatores nominavit propter senectutem. 2 tum, cum uxores ipse et populus suus non
haberent, invitavit ad spectaculum ludorum vicinas urbis Romae nationes atque earum
virgines rapuit. Commotis bellis propter raptarum iniuriam Caeninenses vicit, Antemnates,
Crustuminos, Sabinos, Fidenates, Veientes. Haec omnia oppida urbem cingunt. Et cum orta
subito tempestate non comparuisset, anno regni tricesimo septimo ad deos transisse creditus
est et consecratus. Deinde Romae per quinos dies senatores imperaverunt et his regnantibus
annus unus completus est.
3 1 Postea Numa Pompilius rex creatus est, qui bellum quidem nullum gessit, sed non
minus civitati quam Romulus profuit. 2 nam et leges Romanis mores que constituit, qui
consuetudine proeliorum iam latrones ac semibarbari putabantur, et annum descripsit in
decem menses, prius sine aliqua supputatione confusum, et infinita Romae sacra ac templa
constituit. Morbo decessit quadragesimo et tertio imperii anno.
4 1 Huic successit Tullus Hostilius. Hic bella reparavit, Albanos vicit, qui ab urbe Roma
duodecimo miliario sunt, Veientes et Fidenates, quorum alii sexto miliario absunt ab urbe
Roma, alii octavo decimo, bello superavit, urbem ampliavit, adiecto Caelio monte. 2 cum
triginta et duos annos regnasset, fulmine ictus cum domo sua arsit.
5 1 Post hunc Ancus Marcius, Numae ex filia nepos, suscepit imperium. 2 contra Latinos
dimicavit. Aventinum montem civitati adiecit et Ianiculum, apud ostium <Tiberis>
civitatem supra mare sexto decimo miliario ab urbe Roma condidit. Vicesimo et quarto
anno imperii morbo periit.
6 1 Deinde regnum Priscus Tarquinius accepit. hic numerum senatorum duplicavit, circum
Romae aedificavit, ludos Romanos instituit, qui ad nostram memoriam permanent, vicit
idem etiam Sabinos et non parum agrorum, sublatum isdem, urbis Romae territorio iunxit
primus que triumphans urbem intravit. 2 muros fecit et cloacas, Capitolium inchoavit.
tricesimo octavo imperii anno per Anci filios occisus est, regis eius, cui ipse successerat.
7 1 Post hunc Servius Tullius suscepit imperium, genitus ex nobili femina, captiva tamen et
ancilla. hic quoque Sabinos subegit, montes tres, Quirinalem, Viminalem, Esquilinum, urbi
adiunxit, fossas circum murum duxit. primus omnium censum ordinavit, qui adhuc per
orbem terrarum incognitus erat. 2 sub eo Roma, omnibus in censum delatis, habuit capita

12
LXXXIII milia civium Romanorum cum his, qui in agris erant. occisus est scelere generi
sui Tarquinii Superbi, filii eius regis, cui ipse successerat, et filiae, quam Tarquinius
habebat uxorem. 8 1 L. Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus regum, Volscos, quae
gens ad Campaniam euntibus non longe ab urbe est, vicit, Gabios civitatem et Suessam
Pometiam subegit, cum Tuscis pacem fecit et templum Iovis in Capitolio aedificavit.

AURELIUS AGUSTINUS
AURELIO AUGUSTN

14. 23. Cur ergo graecam etiam grammaticam oderam talia cantantem? Nam et Homerus
peritus texere tales fabellas et dulcissime vanus est. Mihi tamen amarus erat puero. Credo
etiam Graecis pueris Vergilius ita sit, cum eum sic discere coguntur ut ego illum. Videlicet
difficultas, difficultas omnino ediscendae linguae peregrinae, quasi felle aspergebat omnes
suavitates Graecas fabulosarum narrationum. Nulla enim verba illa noveram et saevis
terroribus ac poenis, ut nossem, instabatur mihi vehementer. Nam et Latina aliquando
infans utique nulla noveram et tamen advertendo didici sine ullo metu atque cruciatu inter
etiam blandimenta nutricum et ioca arridentium et laetitias alludentium. Didici vero illa
sine poenali onere urgentium, cum me urgeret cor meum ad parienda concepta sua, et qua
non esset, nisi aliqua verba didicissem non a docentibus, sed a loquentibus, in quorum et
ego auribus parturiebam quidquid sentiebam. Hinc satis elucet maiorem habere vim ad
discenda ista liberam curiositatem quam meticulosam necessitatem. (Conf. I.14)

Hortensium Ciceronis legit, qui affectus eius mutat.


4. 7. Inter hos ego imbecilla tunc aetate discebam libros eloquentiae, in qua eminere
cupiebam fine damnabili et ventoso per gaudia vanitatis humanae, et usitato iam discendi
ordine perveneram in librum cuiusdam Ciceronis, cuius linguam fere omnes mirantur,
pectus non ita. Sed liber ille ipsius exhortationem continet ad philosophiam et vocatur
Hortensius. Ille vero liber mutavit affectum meum et ad te ipsum, Domine, mutavit preces
meas et vota ac desideria mea fecit alia. Viluit mihi repente omnis vana spes et

13
immortalitatem sapientiae concupiscebam aestu cordis incredibili et surgere coeperam, ut
ad te redirem. Non enim ad acuendam linguam, quod videbar emere maternis mercedibus,
cum agerem annum aetatis undevicesimum iam defuncto patre ante biennium, non ergo ad
acuendam linguam referebam illum librum neque mihi locutionem, sed quod loquebatur
persuaserat. (Conf. III.4)

13. 23. Itaque posteaquam missum est a Mediolano Romam ad praefectum urbis, ut illi
civitati rhetoricae magister provideretur impertita etiam evectione publica, ego ipse ambivi
per eos ipsos Manichaeis vanitatibus ebrios (quibus ut carerem ibam, sed utrique
nesciebamus) ut dictione proposita me probatum praefectus tunc Symmachus mitteret. Et
veni Mediolanum ad Ambrosium episcopum, in optimis notum orbi terrae, pium cultorem
tuum, cuius tunc eloquia strenue ministrabant adipem frumenti tui et laetitiam olei et
sobriam vini ebrietatem populo tuo. Ad eum autem ducebar abs te nesciens, ut per eum ad
te sciens ducerer. Suscepit me paterne ille homo Dei et peregrinationem meam satis
episcopaliter dilexit. Et eum amare coepi primo quidem non tamquam doctorem veri, quod
in Ecclesia tua prorsus desperabam, sed tamquam hominem benignum in me. Et studiose
audiebam disputantem in populo, non intentione, qua debui, sed quasi explorans eius
facundiam, utrum conveniret famae suae an maior minorve proflueret, quam praedicabatur,
et verbis eius suspendebar intentus, rerum autem incuriosus et contemptor astabam et
delectabar suavitate sermonis, quamquam eruditioris, minus tamen hilarescentis atque
mulcentis, quam Fausti erat, quod attinet ad dicendi modum. Ceterum rerum ipsarum nulla
comparatio; nam ille per Manichaeas fallacias aberrabat, ille autem saluberrime docebat
salutem. Sed longe est a peccatoribus salus, qualis ego tunc aderam. Et tamen
propinquabam sensim et nesciens. (Conf. V.13)

14
HIERONYMUS
JERNIMO

Tertullianus presbyter, nunc demum primus post Victorem et Appollonium Latinorum


ponitur, provinciae Africae, civitatis Carthaginiensis, patre Centurione Proconsulari. Hic
acris et vehementis ingenii, sub Severo principe et Antonino Caracalla maxime floruit,
multaque scripsit volumina, quae quia nota sunt pluribus, praetermittimus. Vidi ego
quemdam Paulum Concordiae, quod oppidum Italiae est, senem, qui se beati Cypriani, jam
grandis aetatis, notarium, cum ipse admodum esset adolescens, Romae vidisse diceret,
referreque sibi solitum numquam Cyprianum absque Tertulliani lectione unum diem
praeterisse, ac sibi crebro dicere, Da magistrum: Tertullianum videlicet significans. Hic
cum usque ad mediam aetatem presbyter Ecclesiae permansisset, invidia postea et
contumeliis clericorum Romanae Ecclesiae, ad Montani dogma delapsus, in multis libris
Novae Prophetiae meminit, specialiter autem adversum Ecclesiam texuit volumina, de
pudicitia, de persecutione, de jejuniis, de monogamia, de ecstasi libros sex, et septimum,
quem adversum Apollonium composuit. Ferturque vixisse usque ad decrepitam aetatem, et
multa, quae non exstant opuscula condidisse. (Hier. De vir. Illustr. LIII)

Minucius Felix, Romae insignis causidicus, scripsit Dialogum Christiani et Ethnici


disputantium, qui Octavius inscribitur. Sed et alius sub nomine ejus fertur de Fato, vel
contra mathematicos, qui cum sit et ipse diserti hominis, non mihi videtur cum superioris
libri stylo convenire. Meminit hujus Minucii et Lactantius in libris suis. (Hier. De viris ill.
LVIII)

Firmianus, qui et Lactantius, Arnobii discipulus, sub Diocletiano principe accitus cum
grammatico Flavio cujus de Medicinalibus versu compositi exstant libri, Nicomediae
rhetoricam docuit, et penuria discipulorum, ob Graecam videlicet civitatem, ad scribendum
se contulit. Habemus ejus Symposium, quod adolescentulus scripsit; odoiporikon de
Africa usque Nicomediam, hexametris scriptum versibus, et alium librum, qui inscribitur
Grammaticus, et pulcherrimum de ira Dei, et Institutionum divinarum adversum gentes
libros septem, et epitomh ejusdem operis in libro uno acephalo, et ad Asclepiadem libros

15
duos, de persecutione librum unum, ad Probum Epistolarum libros quatuor, ad Severum
Epistolarum libros duos; ad Demetrianum, auditorem suum. Epistolarum libros duos; ad
eumdem de Opificio Dei, vel formatione hominis, librum unum. Hic extrema senectute
magister Caesaris Crispi, filii Constantini, in Gallia fuit, qui postea a patre interfectus est.
(Hier. De vir.ill. LXXX)

Ambrosius, Mediolanensis episcopus, usque in praesentem diem scribit, de quo, quia


superest, meum judicium subtraham, ne in alterutram partem, aut adulatio in me
reprehendatur, aut veritas. (Hier. De vir.ill. CXXIV)

Hieronymus patre Eusebio natus, oppido Stridonis, quod a Gothis eversum, Dalmatae
quondam Pannoniaeque confinium fuit, usque in praesentem annum, id est, Theodosii
principis decimum quartum, haec scripsi: Vitam Pauli monachi, Epistolarum ad diversos
librum unum, ad Heliodorum Exhortatoriam, Altercationem Luciferiani et Orthodoxi,
Chronicon omnimodae historiae; in Hieremiam et in Ezechiel Homilias Origenis viginti
octo, quas de Graeco in Latinum verti; de Seraphim, de Osanna, et de frugi et luxurioso
filiis; de tribus Quaestionibus Legis veteris, Homilias in Cantica canticorum duas, adversus
Helvidium de virginitate Mariae perpetua, ad Eustochium de virginitate servanda, ad
Marcellam Epistolarum librum unum, Consolatoriam de morte filiae ad Paulam, in
Epistolam Pauli ad Galatas commentariorum libros tres, item in Epistolam ad Ephesios
libros tres, in Epistolam ad Titum librum unum, in Epistolam ad Philemonem librum unum,
in Ecclesiasten commentarios, Quaestionum hebraicarum in Genesim librum unum, de
Locis librum unum, hebraicorum nominum 955 librum unum; de Spiritu sancto Didymi,
quem in Latinum transtuli, librum unum; in Lucam homilias triginta novem; in Psalmos, a
decimo usque ad decimum sextum, tractatus septem; Malchi, captivi monachi, vitam, et
beati Hilarionis. Novum Testamentum Graece fidei reddidi, Vetus juxta Hebraicam
transtuli; Epistolarum autem ad Paulam et Eustochium, quia quotidie scribuntur, incertus
est numerus. Scripsi praeterea in Michaeam explanationum libros duos, in Sophoniam
librum unum, in Nahum librum unum, in Habacuc libros duos, in Aggaeum librum unum.
Multaque alia de opere prophetali, quae nunc habeo in manibus, et necdum expleta sunt.

16
Adversus Jovinianum libros duos, et ad Pammachium Apologeticum et Epitaphium. (Hier.
De vir.ill.CXXXV)

PRUDENTIUS
PRUDENCIO

Prima petit campum dubia sub sorte duelli


Pugnatura Fides, agresti turbida cultu,
Nuda humeros, intonsa comas, exerta lacertos;
Namque repentinus laudis calor ad nova fervens
Praelia, nec telis meminit, nec tegmine cingi:
Pectore sed fidens valido, membrisque retectis,
Provocat insani frangenda pericula belli.
Ecce lacessentem collatis viribus audet
Prima ferire Fidem veterum cultura Deorum.
Illa hostile caput, phalerataque tempora vittis
Altior insurgens labefactat, et ora, cruore
De pecudum satiata, solo applicat, et pede calcat
Elisos in mortem oculos, animamque malignam
Fracta intercepti commercia gutturis arctant,
Difficilemque obitum suspiria longa fatigant.
Exultat victrix legio, quam mille coactam
Martyribus regina Fides animarat in hostem:
Tunc fortes socios parta pro laude coronat
Floribus, ardentique iubet vestirier ostro.
Exim gramineo in campo concurrere prompta
Virgo Pudicitia speciosis fulget in armis,
Quam patrias succincta faces Sodomita Libido
Adgreditur piceamque ardenti sulpure pinum
Ingerit in faciem pudibundaque lumina flammis
Adpetit, et taetro temptat subfundere fumo.
Sed dextram furiae flagrantis et ignea dirae

17
Tela lupae saxo ferit inperterrita virgo,
Excussasque sacro taedas depellit ab ore.
Tunc exarmatae iugulum meretricis adacto
Transfigit gladio; calidos vomit illa vapores
Sanguine concretos caenoso; spiritus inde
Sordidus exhalans vicinas polluit auras. (Pru. Psych.21-52)

ANICIUS MANLIUS SEVERINUS BOETHIUS


ANICIO MANLIO SEVERINO BOECIO

Haec dum mecum tacitus ipse reputarem querimoniamque lacrimabilem stili officio
signarem, adstitisse mihi supra verticem visa est mulier reverendi admodum vultus, oculis
ardentibus et ultra communem hominum valentiam perspicacibus colore vivido atque
inexhausti vigoris, quamvis ita aevi plena foret ut nullo modo nostrae crederetur aetatis,
statura discretionis ambiguae. Nam nunc quidem ad communem sese hominum mensuram
cohibebat, nunc vero pulsare caelum summi verticis cacumine videbatur; quae cum altius
caput extulisset, ipsum etiam caelum penetrabat respicientiumque hominum frustrabatur
intuitum. Vestes erant tenuissimis filis subtili artificio, indissolubili materia perfectae quas,
uti post eadem prodente cognovi, suis manibus ipsa texuerat. Quarum speciem, veluti
fumosas imagines solet, caligo quaedam neglectae vetustatis obduxerat. Harum in extrema
margine P Graecum, in supremo vero Q, legebatur intextum. Atque inter utrasque litteras in
scalarum modum gradus quidam insigniti videbantur quibus ab inferiore ad superius
elementum esset ascensus. Eandem tamen vestem violentorum quorundam sciderant manus
et particulas quas quisque potuit abstulerant. Et dextera quidem eius libellos, sceptrum vero
sinistra gestabat. (Boeth, Cons. Ad Phil. I, 1-25)

Sed medicinae", inquit, "tempus est quam querelae". Tum vero totis in me intenta
luminibus: "Tune ille es", ait, "qui nostro quondam lacte nutritus nostris educatus alimentis
in virilis animi robur evaseras? Atqui talia contuleramus arma quae nisi prior abiecisses,

18
invicta te firmitate tuerentur. Agnoscisne me? Quid taces? Pudore an stupore silvisti?
Mallem pudorem, sed te, ut video, stupor oppressit". Cumque me non modo tacitum sed
elinguem prorsus mutumque vidisset, admovit pectori meo leniter manum et : "Nihil",
inquit, "pericli est; lethargum patitur communem inlusarum mentium morbum. Sui
paulisper oblitus est; recordabitur facile, si quidem nos ante cognoverit. Quod ut possit,
paulisper lumina eius mortalium rerum nube caligantia tergamus". Haec dixit oculosque
meos fletibus undantes contracta in rugam veste siccavit. (Boeth.Cons. ad Phil. II, 1-18)

19

You might also like