psalmus David Dominus reget me et nihil mihi deerit
2in loco pascuae %ibi; me conlocavit super aquam refectionis educavit me
3 animam meam convertit deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum
4 nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et
baculus tuus ipsa me consolata sunt
5 parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti in oleo caput meum et
calix meus inebrians quam praeclarus est
6 et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae meae et ut inhabitem in domo Domini in
longitudinem dierum
Cum subit illius tristissima noctis imago,
quae mihi supremum tempus in urbe fuit, cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis
nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas. cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi: parte tamen meliore mei super alta perennis astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum, quaque patet domitis Romana potentia terris, ore legar populi, perque omnia saecula fama, siquid habent veri vatum praesagia, vivam.