You are on page 1of 2

C.

SALLVSTIVS CRISPVS

ORATIO MACRI TRIB. PLEB. AD PLEBEM

Si, Quirites, parum existumaretis quid inter ius a maioribus relictum uobis et hoc a Sulla
paratum seruitium interesset, multis mihi disserundum fuit, docendique quas ob iniurias
et quotiens a patribus armata plebes secessisset utique uindices parauisset omnis iuris
sui tribunos plebis. Nunc hortari modo relicuom est et ire primum uia qua capessundam
arbitror libertatem. Neque me praeterit quantas opes nobilitatis solus, inpotens, inani
specie magistratus, pellere dominatione incipiam, quantoque tutius factio noxiorum agat
quam soli innocentes. Sed praeter spem bonam ex uobis, quae metum uicit, statui
certaminis aduorsa pro libertate potiora esse forti uiro quam omnino non certauisse.

Quamquam omnes alii, creati pro iure uostro, uim cunctam et imperia sua gratia aut spe
aut praemiis in nos conuortere, meliusque habent mercede delinquere quam gratis recte
facere. Itaque omnes concessere iam in paucorum dominationem, qui per militare
nomen, aerarium, exercitus, regna, prouincias occupauere et arcem habent ex spoliis
uostris; cum interim, more pecorum, uos, multitudo, singulis habendos fruendosque
praebetis, exuti omnibus quae maiores reliquere, nisi quia uobismet ipsi per suffragia, ut
praesides olim, nunc dominos destinatis. ltaque concessere illuc omnes; at mox, si
uostra receperitis, ad uos plerique : raris enim animus est ad ea quae placent
defendunda; ceteri ualidiorum sunt.

An dubium habetis num officere quid uobis uno animo pergentibus possit, quos
languidos socordisque pertimuere? Nisi forte C. Cotta, ex factione media consul, aliter
quam metu iura quaedam tribunis plebis restituit. Et quamquam L. Sicinius, primus de
potestate tribunicia loqui ausus, mussantibus uobis circumuentus erat, tamen prius illi
inuidiam metuere quam uos iniuriae pertaesum est. Quod ego nequeo satis mirari,
Quirites; nam spem frustra fuisse intellexistis. Sulla mortuo, qui scelestum imposuerat
seruitium, finem mali credebatis : ortus est longe saeuior Catulus. Tumultus intercessit
Bruto et Mamerco consulibus. Dein C. Curio ad exitium usque insontis tribuni
dominatus est. Lucullus superiore anno quantis animis ierit in L Quintium uidistis.
Quantae denique nunc mihi turbae concitantur! Quae profecto in cassum agebantur, si
prius quam uos seruiundi finem, illi dominationis facturi erant; praesertim cum his
ciuilibus armis dicta alia, sed certatum utrimque de dominatione in uobis sit. Itaque
cetera ex licentia aut odio aut auaritia in tempus arsere; permansit una res modo, quae
utrimque quaesita est et erepta in posterum, uis tribunicia, telum a maioribus libertati
paratum. Quod ego uos moneo quaesoque ut animaduortatis, neu nomina rerum ad
ignauiam mutantes, otium pro seruitio appelletis. Quo iam ipso frui, si uera et honesta
flagitium superauerit, non est condicio : fuisset, si omnino quiessetis. Nunc animum
aduortere et, nisi uiceritis, quoniam omnis iniuria grauitate tutior est, artius habebunt.

"Quid censes igitur?" aliquis uostrum subiecerit. Primum omnium, omittendum morem
hunc quem agitis, impigrae linguae, animi ignaui, non ultra contionis locum memores
libertatis; deinde--ne uos ad uirilia illa uocem, quo tribunos plebei, modo patricium
magistratum, libera ab auctoribus patriciis suffragia maiores uostri parauere--cum uis
omnis, Quirites, in uobis sit et quae iussa nunc pro aliis toleratis, pro uobis agere aut
non agere certe possitis, Iouem aut alium quem deum consultorem expectatis? Magna
illa consulum imperia et patrum decreta uos exsequendo rata efficitis, Quirites; ultroque
licentiam in uos auctum atque adiutum properatis.
Neque ego uos ultum iniurias hortor, magis uti requiem cupiatis; neque discordias, ut illi
criminantur, sed earum finem uolens iure gentium res repeto; et, si pertinaciter
retinebunt, non arma neque secessionem, tantummodo ne amplius sanguinem uostrum
praebeatis censebo. Gerant habeantquc suo modo imperia, quaerant triumphos,
Mithridatem, Sertorium et reliquias exulum persequantur cum imaginibus suis; absit
periculum et labos quibus nulla pars fructus est. Nisi forte repentina ista frumentaria
lege munia uostra pensantur; qua tamen quinis modiis libertatem omnium aestumauere,
qui profecto non amplius possunt alimentis carceris. Namque ut illis exiguitate mors
prohibetur, senescunt uires, sic neque absoluit cura familiari tam parua res, et ignaui
cuiusque tenuissumas spes frustratur. Quae tamen quamuis ampla, quoniam seruiti
pretium ostentaretur, cuius torpedinis erat decipi et uostrarum rerum ultro iniuriae
gratiam debere? Cauendus dolus est. Namque alio modo neque ualent in uniuorsos
neque conabuntur. Itaque simul conparant delenimenta et differunt uos in aduentum Cn.
Pompei, quem ipsum, ubi pertimuere, sublatum in ceruices suas, mox dempto metu
lacerant. Neque eos pudet, uindices uti se ferunt libertatis, tot uiros sine uno aut
remittere iniuriam non audere, aut ius non posse defendere. Mihi quidem satis
spectatum est Pompeium, tantae gloriae adulescentem, malle principem uolentibus
uobis esse quam illis dominationis socium, auctoremque in primis fore tribuniciae
potestatis. Verum, Quirites, antea singuli ciues in pluribus, non in uno cuncti praesidia
habebatis, neque mortalium quisquam dare aut eripere talia unus poterat.

Itaque uerborum satis dictum est; neque enim ignorantia res claudit. Verum occupauit
nescio quae uos torpedo, qua non gloria mouemini neque flagitio, cunctaque praesenti
ignauia mutauistis, abunde libertatem rati, [scilicet] quia tergis abstinetur et huc ire licet
atque illuc, munera ditium dominorum. Atque haec eadem non sunt agrestibus, sed
caeduntur inter potentium inimicitias donoque dantur in prouincias magistratibus. Ita
pugnatur et uincitur paucis; plebes, quodcumque accidit, pro uictis est et in dies magis
erit, si quidem maiore cura dominationem illi retinuerint quam uos repetiueritis
libertatem.

You might also like